- RUFUS
- I.RUFUSCenturio sub Scipione Africano, cuius res gestas scripsit. Appianus.II.RUFUSConsul, an. Urb. Cond. 934. Alius Consul cum Constantio, an. Urb. Cond. 1210.III.RUFUSCorinthius Sophista, quamquam divitiis et generis nobilitate pollebat, plus tamen ad eius laudem dicendi gloria, linguaeque gratia contulit Philostratus.IV.RUFUSCyrenaeus, Simonis Cyrenaei, qui crucem Salvatoris nostri portavit, filius, quique postea verbi divini felicissimus et illustrissimus disseminator exstitit. Marc. c. 15. v. 21.V.RUFUSD. Pauli discipulus, Roman. c. 16. v. 13.primus Avenionis Episcopus. Anton. part. 1. tit. 2. c. 28.VI.RUFUSMedicus sub Traiano principe, cuius exstant libri 3. de appellationibus partium corporis humani, ubi et situm, et figuram, facultatem, et usum earundem declarat.VII.RUFUSPoeta Bononiensis, cuius meminit passim Martialis.VIII.RUFUSauctor Graecus, scripsit Historiam Dramaticam et Musicam. Photius, tmem. 161. ubi de variis dramatum, chorearumque generibus agit. Munatius Rufus, Historicus Latinusâ Valer. max. l. 4. c. 3. ex 2. laudatus. Vide Cluvius Rufus, Rutilius et Sextus Rufus.IX.RUFUSin vetere Charta apud Columbum, herba est inficiendis rubrô colore vestibus, quae Roux dicitur in alia Guidonis Fulcodii, apud eundem, de Episcopis Vasion. l. 3. num. 5. Ros, in Glossis MSS. ad Alexandrum latrosophistam, l. Passion. c. 66. ad haec verba, Rore, quô Gotthi utuntur ——— Ros quô Goti utuntur, est herba, cum qua cordeanum paratur. Ubi per Gothos, Occitani intelliguntur. Sabaudi Fustet vocant, alii Rhu, propter usum in tinctura, Itali Rosa et Scotano, atque Rosolo, in Apennino, quia corticis usus, conchylii vice; ramorum vero, quia ligni interioris aureus color, ad lutei tincturam etc. Cotinum Plinii esse quidam volunt, de qua is sic, l. 16. c. 18. Est et in Apennino frutex, qui vocatur Cotinus, ad lineamenta modo Conchylii colore insignis, vide Car. du Fresne in Glossar. et infra aliquid voce Russeus.X.RUFUSvide IULIUS.XI.RUFUSvide RUFFUS.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.